Newton 3965-3_1

Title
Newton 3965-3_1

MS-ADD-03965-Propositions later in Principia-41-003-00001.jpg

Transcription: ATR-1

TL atq[ue] adeo ut vires quibus corpora T et L se mutuo tra- hunt, additæ his viribus corporum T et L prior priori et posterior posteriori componunt vires distantijs DT ac DL proportionales ut prius sed viribus prioribus majores, adeoq[ue] per Propositionem IX Efficiunt ut corpora illa describant Ellipses ut prius sed motu velociore. Vires reliquæ SD et SD, id est, si ponderum rationes includantur, SDXT et SDXL, trahendo corpora illa æqualiter (pro ponderibus) et secundum lineas T, L, K ipsi DS parallelas, nil mutant situm eorum ad invicem, sed faciunt ipsa æqualiter accedere ad lineam JK; quam con- cipe duci per medium corporis S et lineæ DS perpendicularem esse. Impedietur autem iste ad lineam JK accessus faciendo ut systema corporum T et L ex una parte et corpus S ex altera justis cum velocitatibus gyrent circa commune centrum gravitatis centrum C. Tali motu corpus S (eò quòd summa virium SDXT et SDXL distantiæ CS proportionalium, trahitur ad centrum C) describet Ellipsis circa idem C; Et ob proportionales CS, CD punctum D describet Ellipsis consimilem e regione. Corpora autem T et L viribus SDXT et SDXL, prius pri- ore posterius posteriore, æqualiter pro ratione ponderum et secundum lineas parallelas T J et L K (ut dictum est) attracta, pergent (per Legum Corollarium quintum et sextum) circa centrum mobile D Ellipses suas describere ut prius. Q.E.J. Addatur jam corpus quartum V, et simili argumento concludetur hoc et punctum C Ellipses circa omnium com- mune centrum gravitatis B describere, manentibus mo- tibus priorum corporum T, L, S circa D et C sed paulo acceleratis. Et eadem methodo corpora plura adjungere licebit. Q.E.J. Hæc ita se habent ubi corpora T . L trahunt se mutuò trahunt magis vel minus quàm corpora reliqua pro ratione ponderum et distantiarum. Sunt mutuæ omnium attractiones ad invi- cem ut distantiæ cum ponderibus collatæ et ex præcedentibus facile deducetur corpora omnia æqualibus temporibus perio- dicis Ellipses varias circa omnium commune gravitatis centru[m] B in plano immobili describere. Q.E.J.